Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Venerabili atque amabili Lantperhti abbati de monasterio Maninseo Quapropterego Hiltimunt et coniux mea Ellinpurc in dei nomine cogitantes de dei timore vel eterna bona retribucione volumus tradere et ita tradimus quicquid in nostra potestate habemus, hoc est ad Pirihinuuanc, omnia et ex omnibus ad sancto Michahelo archangelo transfirmamus. Hoc fuit factum in III id. aug., luna VIIII anni domini DCCCXXIIII, indiccione III.