Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Nihil longum est, quod finem habet idcirco cogitando cogitaviego Deotricus comis quomodo ista transeuncia atque labentia istius seculi evanescunt et quasi florencia hiemali marcescunt et arescent et eo igitur modo quasi nuncius cito pertransiens. Temporibus Oportuni abstracta est una silva a sancto Michahelae archangelo in Maninseo, quas ipsi monachi ibidem degentes habuerunt in vestitu illorum in pago Atargauue et in loco, qui dicitur Pirichinuuanc, et usque hodie dispoliati fuerant de ipsa silva, sicut superius nominatum est. Nunc igitur ego Lantperhtus abbas legaliter querebam marcam illam et ipse Deotricus comis cum omnibus pagensis illuc pervenit et Lantperhtus prenotatus abbas cum eo pariter cum suis hominibus, ut discernerent, quid ad illum locum pertineret. Tunc vero prefati principes convenerunt in illam marcam cum cunctis pagensis perveneruntque ad illam petram, qui stat in mediana Agra. Deinde aequitabant usque ad illum montem proximum et fecit Kundachar filius comitis marcham. Deinde perrexerunt ad locum, qui dicitur Mose, et fecerunt per singula loca singula marcha, sicut ipsa aqua vadit de illo Mose inter duos montes [et] intrat in flumina supranominata Agra, et iuxta Agra usque ad petram, quem superius nominavimus, qui stat in medio flumine. Et sunt testimoniales multi, qui hoc testificaverunt et dixerunt, ut iure pertinerent ad sanctum Michahelem archangelum Christi. De hominibus sunt in summa LXVI virorum nobilium quando ipse comis illos interrogavit, si aliquis in ipsa silva aliquam potestatem habuisset, responderunt omnes et dixerunt, quod nullus homo licenciam habuisset in illa silva aut fustem cedere aut virgam tollere nisi cum licencia abbatis. Actum est hoc sub die XIII kl. marc luna III, anni domini DCCCXXIII, indiccione I.