Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg
DE PIRIHINVVANC

In Christi nomine Ego itaque Hrodperht cogitans pro anima mea vel pro eterna retribucione trado et transfundo propria mea in loco, qui dicitur Pirihinuuanc quod ego adquesivi ad senioribus meis, cum consensu seniori meo nuncupante Egino, quicquid ibidem pertinet post obitum meum sit firmiter omnia, quod ad me pertinet, cum domibus, mancipiis, silvis, pratis, agris, campis, [aquis] aquarumve decursibus traditum sit ad eclesiam sancti Michahelis in loco nuncupante Maninseo. Regnante domno nostro Tassilone duce gente Bauuariorum anno XXV, VI id. novembr Sunt testes multi