Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg
DE CAMPARON

In nomine domini dei salvatoris nostri Ihesu Christi Ego itaque Hiltiperht tractante enim mae de eterna beatitudine seu de terribili gehennea, qualiter deum contempnentes penam incidunt sempiternam et Christo servientes vitam adipiscunt eternam. Pro hoc igitur statui in animo meo de hereditate mea deo inspirante quam mihi pater meus dereliquid, tradidi insuper et transfundavi quod habui in loco nuncupante Atargauui in villa, qui dicitur Campara, cum domibus, edificiis, rures, campos, pratas, silvis, viis, aquis aquarumve decursibus, cum quattuor mancipiis post obitum meum trado ad monasterium sancti Michahelis, qui vocatur Maninseo, qui est constructus in pago Matahgauue. Si quis autem, quod futurum esse non credo, aut ego ipse aut aliquis de heredibus meis vel successoribus meis, qui contra hanc donacionis cartam venire aut eam infrangere temptaverit, inprimis iram dei incurrat et sanctorum eius, et a limitibus eclesiae extraneus efficiatur, et habeat partem cum Iuda traditore et causam cum sancto Michahelo archangelo et sit culpabilis in fisco auri uncias III, argenti pondera VI et quod repetit, evindicare non valeat, et hec carta nihilominus firma permaneat et stabilis omni tempore, stipulacione subnixa Die consule VIII aug., indiccione VI Sunt testes multi