Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg
DE STEINDORF

Ego in dei nomine Albkis et filius meus Albker consideravimus qua gravor sarcina peccatorum et reminiscimini bonitatis dei dicentis: date elimosina et omnia munda fient vobis idcirco hanc epistolam donavimus donatumque in perpetuum esse volumus atque de iure nostro in potestatem et donacionem monasterii archangeli Michahelis constructum in loco, qui dicitur Maninseo, in pago Matahgauue, ubi preest venerabilis et dei famulus Oportunus abbas vel monachi eius in vinculo caritatis conexi, transfundimus atque transcribimus in villa nuncupante Steindorf sitas in pago Atargauue manentes servos duos cum domibus eorum et omnia, que habuerunt in illa die, et medietate de terra, que ad eodem locum pertinent et quod frater meus Aaron antea donavit, ipsum ego et filius meus confirmavimus ad supradictum monasterium in alimoniis vel substancia monachorum ibidem habitancium Christo protegente proficiant. Si quis vero, quod futurum esse non credo, aut ego ipse aut aliquis ex heredibus meis vel quislibet opposita persona, qui contra hanc cartulam donacionis, quam ego et filius meus cum bona voluntate fieri rogavimus, temptare aut [eam] frangere voluerit, inprimis iudicium dei incurrat atque archangeli Michahelis, et a consorcia Christianorum alienus efficiatur et insuper conponat auri libras tres, et argenti pondera V, et quod conatur facere, non perficiat et hec cartula firma et stabilis permaneat, stipulacione subnixa Acta est haec cartula in ipsa monasterio archangeli Michahelis, sub die III kl. mad., et in ipso die cepi iter facere ad Romam regnante domno Tassilone duce XXVI anno. Sunt testes multi