Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

In nomine patris et filii et spiritus sancti Ego itaque Ermanolt cogitans pro anima mea vel pro eterna retribucione trado hereditatem meam in loco nuncupante Atargauue in villa conominata Campara condonavi omnes res proprietatis meae cum domibus, edificiis, campis, pratis, silvis, pascuis, viis, aquis aquarumve decursibus, in integrum post obitum meum ad monasterium, qui dicitur Maninseo, ad illam iam supradictam eclesiam sancti Michahelis, cum omni adidicencia ad ipsam rem pertinentem, totum et ad integrum ad ipso loco sancto trado atque transfundo ut ab hac die ipsa casa dei vel ipsius monasterii illuc habeant, teneant atque possedeant et eorum successoribus Christo propicio derelinquunt, vel quicquid facere volueri[n]t, liberam habeant in dei nomine potestatem. Fuit ipsa donacio facta VIII kl. aug Sunt testes multi