Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg
DE EINUUALHESDORF

Sacrosancto atque venerabili monasterio, quod est constructum in honore sancti Michahelis in loco nuncupante Maninseo, ubi preest sanctus et venerabilis Hiltipaldus archiepiscopus, rector nec non et sacri palacii capellanus Ego in dei nomine Halbuinus constat mae non inmaginario iure nec nulli cogentes imperium sed propria spontanea voluntate pro anime meae remedium seu pro eterna retribucione tradere et ita tradidi aliquas res proprietatis maeae sitas in pago Atargauue in loco nuncupante Einuualhesdorf, una cum domibus, edificiis, mancipiis, silvis, campis, pratis, pascuis, aquis aquarumve decursibus, mobili et inmobili, totum et ad integrum, quicquid in ipso loco mea legitima videtur esse possessio a die presente de iure meo in iure [et] dominacione ipsius monasterii [trado atque transfundo ita, ut, quicquid exinde pars ipsius monasterii] ad profectum ipsius sancti loci facere decreverit, liberum perfruatur arbitrio Si quis vero, quod futurum esse non credo, si ego ipse aut ullus de heredibus meis, qui contra hanc tradicionem venire conaverit inferat partibus ipsius sancti loci duplum tantum, quantum haec tradicio convenit, et insuper una cum distringente socio fisco auri libras tantas, argento pondua tanta coactus exsolvat sed presens tradicio omni tempore firma permaneat Actum ibi, datum in pridie id. nove anno VIIo Christo propicio imperii domni nostri Karoli augusti et XXXVIIId) regni eius in Francia et XXXIII in Italia, indiccione XV. Sunt testes multi