Datierung: 809 06 28/29
Sacrosancto ac venerabili monasterio, quod est constructum in loco nuncupante Maninseo, ubi preest sanctus [ac] venerabilis Hiltipaldus archiepiscopus Ego in dei nomine Alprat constat mae pro animae remedium seu pro eterna retribucione tradere et ita tradidi aliquas res meas vilis emptionis maee sitas in pago Atargauue in loco nuncupante Mulipah, una mulina et duos iurnales cum via a die presente de iure meo in iure [et] dominacione ipsius monasterii trado atque transfundo liberum perfruatur arbitrium Si quis vero, quod futurum esse non credo, aut ego ipse aut ullus de heredibus meis, quislibet ulla opposita persona, qui contra hanc traditionem venire conaverit aut eam infrangere temptaverit inferat partibus ipsius sancti loci duplum tantum, quantum haec traditio convenit, et insuper una cum distringente socio fisco auri libras tantas, [argento pondua tanta] coactus exsolvat [et quod repetit], nec nullatenus evindicare valeat, sed presens tradicio omni tempore firma permaneat Actum ibi, datum in vigilia sancti Petri, in III kl. iul anno VIIII Christo propicio imperii domni nostri Karoli augusti et XXXVIIII regni eius in Francia et XXXIIII in ltalia, indiccione I. Et sunt testes multi