Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Domino venerabili et in Christo Lantperhto abbati de monasterio Maninseo, quod est constructum in honore sancti Michahelis archangeli Quapropterego Anthardus cogitans de dei timore vel eterna retribucione, dum non est mihi incognitum qualiter aliquam rem porcionis meae, id est iurnales II in pago Atargauue in loco nuncupante Pohperc vobis ad ipsum monasterium, quod dicitur Maninseo, tradidi atque transfirmavi ut in evum atque inconvulsum perpetualiter permaneat Hoc fuit factum in XIIII kl. iun., luna XV anni domini DCCCXXIIII, indiccione II. Sunt testes multi