Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg
DE PAHMANNON

Domino inlustri et in Christo patri Lantperhto abbati de monasterio, quod dicitur Lunalaco, una cum turma plurima monachorum ibidem consistencium atque deo serviencium, ubi reliquias sancti Michahelis archangeli ibidem haberi noscuntur Quamobremego Rihhart in dei nomine cogitans de dei timore vel pro animae meae remedium seu pro eterna bona retribucione, propterea dono, trado ad ipsum prefatum monasterium omnem rem meam atque substanciam meam in pago Trungauue in loco nuncupante Pahheimma, id est cum domibus, edificiis, et cum omnibus mancipiis, cum vvadriscapis, terris arabilis, silvis, campis, pratis, pascuis, farinariis, rem inexquisitam, totum et ad integrum, quicquid dici vel ullus homo nominari potest, undecumque ibidem mea videtur esse possessio vel dominacio, omnia et ex omnibus tam de alode quam et de comparato seu quolibet adtracto ad me ibidem dinoscitur pervenisse ad ipso iam dicto monasterio dono, trado, atque perpetualiter in omnibus transfirmabo dominacione perpetua, ea scilicet racione, ut, quicquid exinde [pars] predicti monasterii [facere voluerit], ut post obitum meum liberam ac firmissimam Christo propicio in omnibus habeatis potestatem Et si quis deinceps, quod futurum esse non credo, si ego ipse, quod absit, aut ullus quislibet de heredibus seu proheredibus meis [contra hanc cartulam donationis venire aut eam calumniare praesumpserit] nullum obtineat ei effectum, sed presens ista donacio a me [facta] firma et stabilis permaneat et se ipsa defensata et bonorum hominibus manibus roborata, quorum nomina per aurem tracti Hoc fuit factum in XIII kl. mad., luna XX anni domini DCCCXXIIII, indiccione II. Testes multi