Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

In nomine dei salvatoris nostri Ihesu Christi Ego Alpkis tractante enim me de eterna beatitudine seu de poenali iudicio, qualiter deum contempnentes poenam incidunt infinibilem et Christo adherentes vitam adipiscunt sempiternam. Ob hoc igitur statui apud me ipsum et licenciam summi principis Tassiloni, de substancia qua mihi princeps prefatus concessit ad Pahmannon, omnia, que ibidem habeo, servos vel ancillas seu [liberos] ad ipsum locum detentos, terram, pratas, silvas, cultum vel incultum, vel quicquid ibi habere potuero, omnia ex integro, trado atque confirmo ad monasterium beati Michahelis, qui situs est ad Maninseae, ut post obitum meum ibi servat die ac nocte, et ibi sit fruibilis pro redempcione animae meae, cum ex hac luce fuero subtractus Si quis autem contra hanc donacionem, quelibet opposita persona, contraire voluerit, iram dei omnipotentis incurrat, et causam [habeat] cum beato Michahelo archangelo et partem cum Iuda traditore et carta hec nihilominus firma permaneat Et sunt testes multi