Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg
ITEM DE RORPAH

In nomine domini dei salvatoris nostri Ihesu Christi Ego Reginolf clericus tractante enim mae de eterna beatitudine seu de terribili gehaennae, qualiter deum contempnentes poenam incidunt eternam et Christo servientes vitam adipiscunt sempiternam Pro hoc igitur statui in animo meo de hereditate mea deo inspirante, quam mihi meus genitor dereliquid, cum consensu et licencia summi principis Tassilonis, anno regni eius vicesimo quinto, indiccione V, tradidi insuper et transfundavi quod habui [in loco] nuncupante Rorpah, id est eclesiam cum domo et cum ipsa curte et ea, quae infra ipsa sunt, et vineam, quam ibi habui, et terram, quam ibi habui, antequam meus pater ex hac luce fuisset subtractus, cultam vel incultam, vel pratas, quas ante habui, et V servos habitantes, excepto duos infantes, cum omnia, que possident ad monasterium beati Michahelis archangeli, qui situs est ad Maninsee, ut ibi sit firmiter [et] stabilis pro beatitudine anime meae coram multis testibus, quorum nomina in antea ex parte perscribimus Si quis autem contra hanc cartam donacionis, quelibet opposita persona, contraire voluerit, iram dei incurrat, et partem habeat cum Iuda traditore et causam cum beato Michahelo et carta haec nihilominus firma permaneat Actum est autem haec ad Reganespurch Testes multi