Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Dum mors per omnes transit et inprovisum esse videtur, debet unusquisque cogitare, quid ei ad salutem eternam proficiat Idcirco ego Helfrih trado atque transfundo pro remedium anime meae in villa nuncupante Rorpah, quicquid ibi proprium habui, id est servos duos manentes et terram meam ad monasterium sancti Michahelis nuncupante Maninseo, ut ibi stabilis permaneat omni tempore Acta est autem hec cartula id. mai regnante domno Tassilone duci XXVI anno. Sunt testes multi