Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg
DE RORPAH

Sacrosancto ac venerabili monasterio, quod est constructum in honore sancti Michahelis in loco nuncupante Maninseo, ubi preest Hiltipaldus archiepiscopus et sacri palacii capellanus Ego in dei nomine Liutsuind constat mae non imaginario iure nec nulli cogentes imperium sed propria spontanea voluntate pro animae meae remedium tradidi aliquas res proprietatis meae in loco nuncupante Rorpah in pago Trungauue, id est campis, pratis, silvis et ita tradidi post obitum meum Si quis vero, quod futurum esse non credo, si ego ipsa aut ullus de heredibus seu proheredibus meis vel ulla opposita persona, qui contra hanc tradicionem venire conaverit aut eam infrangere temptaverit, inferat partibus ipsius sancti loci duplum tantum, quantum haec tradicio convenit, et insuper una cum distringente socio fisco auri libras tantas, argento pondua tanta coactus exsolvat, sed presens traditio omni tempore firma permaneat. Actum vel datum in VIII id. feb anno XI imperii domni nostri Karoli augusti et XLIII regni eius in Francia atque XXXVII in Italia, indiccione IIIIor. Sunt testes multi