Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg
DE SVVEINPAH

Nihil sibi minuetur, qui ei econtra mercedem recipiat et dedit propria et conparat premia Quapropterego Uuilliperht et Irminperht inprimis redonamus ad sancto Michahelo archangelo ad Maninseo iurnales VIII et nunc tradimus et dabimus hereditatem nostram Lantperhto abbati et eius vogato, qui dicitur Sigipad, et econtra in comparacionem accepimus de Lantperhto abbate pecunias, hoc est XII solidos Et si quis istam venditionem mutare voluerit, nullum obtineat ei effectum sed duplum restituat ad cuius parte pertinet, et est in pago Trungauue in loco, qui dicitur Suueinpah Et de istius conplacitatio sunt fideiussores Hoc fuit factum in VII kl. febr., luna XVI anni domini DCCCXXVIIII, indiccione VII°.