Datierung: 821 04 30
Ausstellungsort: St. Lorenz
Domino largiente Christo propicio adpropinquante Quapropterego in dei nomine Liupdegan et filius meus Tugidegan cogitantes de dei timore vel eterna bona retribucione, ut nobis pius dominus de peccatis nostris [aliquid] relaxare dignetur, nunc tradimus atque transfirmamus in manus Lantperhti venerabili abbatis ad sancto Michahelo archangelo, quod habuimus ad Holzheimon prope illo rivvolo ad Lampah in pago, qui dicitur Ufgauui et hoc perpetualiter ibidem transfirmamus quod ad Hugine et Alperhto et Ratoldo comparavimus cum pecuniis nostris, omnia et ex omnibus, totum et ad integrum ab hodierno die habeatis, teneatis atque possideatis et usque ad finem vite nostre in vestrum beneficium hoc visitare et emeliorare faciam, et post obitum nostrum de nostro iure in vestram dominacionem disposuimus, ut liberam in omnibus habeatis potestatem Actum in loco, qui dicitur ad Uuazarlosa coram omnibus monachis vestris, qui ibidem fuerunt. Hoc fuit factum in II k. mad., luna XXX anni domini DCCCXXI, indiccione XIIII, regnante Hludouuici imperatore VIIo.