Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg
DE VFGOVVON

Honorando atque preconio laude preferendo Lantperhto abbati de monasterio Maninseo desuper regere videtur Quapropterego Heriprant in dei nomine cogitans de dei timore et pro eterna bona retribucione, quia secula periculosa sequantur denunciat, quia nulli me cogente sed per spontaneam voluntatem tradere [et ita tradidi] hereditatem meam Nunc trado atque transfirmo partes duos hereditatis meae ad sancto Michahelo archangelo, sicut nominatum est Lunalaco, et in manus Lantperhti venerabili viri dono, trado, perpetualiter transfirmo in pago, qui dicitur Ufgauui, in loco, qui dicitur ad Ostarperhtesdorf in omnibus firmabo cum domibus, edificiis, curtiferis, cum terris arabilis, cum campis, pratis, pascuis communis, perviis, aquis aquarumve decursibus, et ibidem mancipiis V Si in proximo aliquid mihi contingat, quod in periculum mortis incidam, totum et ad integrum transfirmabo in manus Lantperhti abbatis, ut post obitum meum habeatis, teneatis atque in omnibus potestatem firmiter ac stabiliter, ut in evum et inconvulsum valeat permanere, omni tempore firma et stabilis permaneat Actum in loco, qui dicitur ad Purhchard prope Suanaseo, sicut nominatum est ad Kundeschirichun. Hoc fuit factum in id. iun., luna XXVII, anni Lvdovvici imperatore regnante VI anno. Sunt testes multi