Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg
DE TENINGON

Ego Uuillihelmus comis cogitans de dei timore, ut mihi pius dominus de peccatis meis aliquid relaxare dignetur volo tradere propriam hereditatem meam ad sanctum Michahelem archangelum ad Maninseo, ubi preest vir Lantperhtus abbas [et] in dei nomine regere videtur, hoc est, quod ego trado, quicquid habeo in villa, que dicitur Teninga, nisi quod Suuidinc habuit transfirmabo, sicut superius nominavi ut post obitum meum et uxoris meae, et si uxor mea tamdiu lectum meum servaverit, hoc habeat, postea in vestrum dominium dispono, ut habeatis et teneatis liberum perfruere arbitrium, et per omnia in vestrum [dominium] dispono, ut post obitum meum teneatis Hoc fuit factum ad Teningon, in III kl. mar luna XVI, anno domini DCCCoXXVIo, indiccione IIII or. Testes multi