Datierung: 808 06 24
Sacrosancto ac venerabili monasterio, quod est constructum in honore sancti Michahelis archangeli in loco nuncupante Maninseo, ubi preest venerabilis Hiltipaldus archiepiscopus et sacri palacii capellanus Ego in dei nomine Phetaro constat mae non imaginario iure nec nulli cogentes imperium sed propria spontanea voluntate pro remedium anime meae seu pro eterna retribucione tradere et ita tradidi aliquas res proprietatis meae sitas in pago Trungouue in loco nuncupante Oftheringa, una cum domibus, edificiis, mancipiis, silvis, campis, pratis, pascuis, aquis aquarumve decursibus, totum et ad integrum, quicquid in ipso loco mea videtur esse possessio trado atque transfundo [ita, ut, quicquid exinde pars ipsius monasterii] ad [profectum] ipsius sancti loci facere decreverit, liberum perfruatur arbitrium. Si quis vero, quod futurum esse non credo, aut ego ipse aut ullus de heredibus seu proheredibus meis, quislibet ulla opposita persona, qui contra hanc tradicionem venire conaverit aut eam infrangere temptaverit inferat partibus ad ipsius sancti loci duplum tantum, quantum haec [tradicio] convenit, et insuper una cum distringente socio fisco auri libras tantas, argento pondua tanta coactus exsolvat sed ista tradicio omni tempore firma permaneat cum stipulacione subnixa Actum ibi, datum in die sancti Iohannis babtistae anno VIII Christo propicio imperii domni nostri Karoli augusti et XXXVIIIIc) regni eius in Francia et XXXIIIIor in ltalia, indiccione I. Sunt testes multi