Datierung: 811 02 07
Sacrosancto ac venerabili monasterio, quod est constructum in honore sancti Michahelis in loco nuncupante Maninseo, [ubi preest] Hildipaldus archiepiscopus et sacri palacii capellanus Ego in dei nomine Remei constat mae non imaginario iure nec nulli cogentes imperium sed propria spontanea voluntate pro anime meae remedium [tradere] et ita tradidi aliquas res meas sitas in pago Trungauue in loco nuncupante Oftheringa, id est campis, silvis, pratis et ita tradidi post [obitum] meum. Si quis vero, quod futurum esse non credo, si ego ipse aut ullus de heredibus seu proheredibus meis vel ulla opposita persona, qui contra hanc tradicionem venire conaverit aut eam infrangere temptaverit inferat partibus ipsius sancti loci duplum tantum, quantum haec tradicio convenit, et insuper una cum distringente socio fisco auri libras [tantas], argento pondua tanta coactus exsolvat sed presens tradicio ista omni tempore firma permaneat Actum est in VII id. febr anno XI imperii domni nostri Karoli augusti et XLIII regni eius in Francia atque XXXVII in Italia, indiccione IIIIor. Testes multi