Datierung: 807 10 30
Sacrosancto ac venerabili monasterio, quod est constructum in honore sancti Michahelis in loco Maninseo, ubi preest sanctus ac venerabilis Hildibaldus archiepiscopus et sacri palatii capellanus Ego Alpkis constet me non imaginario iure nec nulli cogentes imperium sed propria spontanea voluntate pro animae meae remedium seu pro aeternae retributione tradere et ita tradidi [aliquas res meas], si me // filius natus fuisset, medium porcionem illi habuisset, et si me non fuisset creatus, post obitum meum omnia causa mea ad monasterium fuisset traditus, sitas in pago Ufgauue in loco nuncupante Chauinga, una cum domibus, edificiis, mancipiis, silvis, campis, pratis, pascuis, aquis aquarumve decursibus, mobili et inmobili, totum et ad integrum, quicquid in ipso loco mea videtur esse possessio a die presente de iure meo in iure [et] dominacione ipsius monasterio trado atque transfundo ita, ut, quicquid exinde pars ipsius monasterii ad profectum ipsius sancti loci facere decreverit, liberum perfruatur arbitrium Si quis vero, quod futurum esse non credo, si ego ipse aut ullus de heredibus meis, quislibet ulla opposita persona, qui contra hanc tradicionem venire conaverit aut eam infrangere temptaverit inferat partibus ipsius sancti loci duplum tantum, quantum hec tradicio convenit, et insuper una cum distringente socio fisco auri libras tantas, [argento pondua tanta] coactus exsolvat et quod repetit, nullatenus evindicare valeat, sed presens tradicio omni tempore firma permaneat cum stipulacione subnixa Actum ibi, datum in III kl. nov anno VII Christo propicio imperii domni nostri Karoli augusti et XXXVIII regni eius in Francia et XXXIII in Italia, indiccione XIIi). In dei nomine feliciter. Testes multi