Datierung: (letztes Drittel 8. Jhd.?/ nach 770?) 10 12
In nomine domini dei salvatoris nostri Ihesu Christi Ego Trogo tractante enim me de aeterna beatitudine seu de terribili gehenna, qualiter deum contemnentes paenam incidunt aeternam et Christo servientes vitam adipiscunt sempiternam. Pro hoc igitur statui in animo meo de hereditate mea deo inspirante quam mihi meus genitor dereliquid, tradidi insuper et transfundavi quod habui in loco nuncupante Herigisinga ad monasterium sancti Michahelis, qui vocatur Maninseo, qui est constructus in pago Matahgauuense, casa cum curte et cum scuria, campis, pratis, silvis, aquis, viis, cultis et incultis, cum omnibus, qui ad ipsum locum de hereditate sua pertinere videntur, id est casatos III cum domibus [et] aedifitiis eorum, cum uxoribus et filiis ac filiabus eorum, et inter totas mancipias numero sunt X et VIII Si quis autem, quod futurum esse non credo, aut ego ipse aut aliquis de heredibus vel successoribus meis, qui contra hanc donationis cartam venire aut eam infrangere voluerit, inprimis in iram dei incurrat et sanctorum eius, et a limitibus aecclesia extraneos efficiatur, et habeat partem cum Iuda traditore et causam cum sancto Michahelo archangelo et sit culpabilis in fisco auri uncias III, argenti pondera VI et quod repetit, evindicare non valeat, et haec carta a me facta firma et stabilis omni tempore permaneat, stipulatione subnixa Testes multi Actum est autem haec IIII id. octb