Datierung: 792/793 06 06
In nomine domini venerabile in Christo Hunriho abbati in loco nuncupante Maninseo. Ego in dei nomine Uualhilo una [cum] convenientia coniuge meae Irminpirc post obitum meum et post obitum eius ab hoc donavimus in amorem domini nostri Ihesu Christi ad monasterium Maninseo ad sanctum Michahelem vel ad ipsam congregationem, ubi preest Hunrihus abbas, ad ipsum locum adunatam, donatumque per hanc epistolam donationis esse volumus adque transfundimus in pago Trungauuae in villa nuncupante Herigisinga extra unum mancipium et alia casa, cum domibus, aedificiis, mancipiis, campis, pratis, silvis, aquis aquarumve decursibus, vel quicquid in ipsa loca iam supradicta, quod nostra ad presens fuit possessio in vestra vel ipsius monasterio sancti Michahelis tradimus ad dominandum in ea vero ratione, ut ipsam rem cum omni merito ad se pertinente, aspiciente vel reddente possidere debeatis, et facta [traditio] nostra perpetuo stabilis debeat permanere Si quis vero, quod futurum esse non credo, si nos aut heredes nostri aut coheredes seu qualibet ulla obposita persona, qui contra hanc traditionem venire conaverit aut eam infrangere temptaverit inferat partibus ipsius sancti loci duplum tantum, quantum haec traditio convenit, et insuper una cum distringente socio fisco auri libras tantas, argento pondua tanta coactus exsolvit sed ista presens traditio omni tempore firma permaneat Actum ibi, in pridia non. iul et vigesima quinta regni eius in Francia, X et VIIII in Italia, indictione IIIIa. In dei nomen feliciter. Testes multi