Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg
DE TROGINDORF

Latores legum sanxerunt, ut, qui de iure propria alicui aliquid tradere voluerit, hoc coram plures testibus per scripturarum seriem firmiter faciat oblicari, ut in evum et inconvulsum valeat permanere Quapropterego in dei nomine Rihhart renovabo traditionem meam ad sancto Michahelo ad Maninseo, quod iam tradedi in antiqua tempore in temporibus Oportuni abbatis, nunc secundo trado per hanc cartulam omnem rem meam, sicut superius dixi in manus Lantperhti venerabili abbatis in pago Trungauue in loco, qui dicitur ad Trogindorf, hoc est cum hominibus ibidem commanentibus vel mulieribus, cum casibus, edificiis, cum terris arabilis, silvis, pratis, pascuis, cum vvadriscapis communiis, perviis, vel quicquid in ipso loco mea fuit possessio vel dominatio, totum et ad integrum transfundo in dominationem vestram nisi ex eis mancipiis, quod post obitum meum uxori meo trado, id sunt tres mancipias et boves duos, si ipsa in eo loco stabilis permaneat usque in finem vitae eius hoc habeat, si stabilis non erit, nihil de eorum mancipiis requiratur, sed omnia et per omnia ad sancto Michahelo ad Maninseo post obitum meum transfirmabo Et si quis deinceps, quod futurum esse non credo, aut ego ipse, quod absit, aut quislibet de heredibus meis, qui contra hanc cartulam [venire] conaverit vel eam frangere voluerit nihil optineat ei effectum, sed omni tempore stabilis permaneat, mihique manibus et aliis nobilis hominibus roborata Hoc fuit factum in XIIII kl. apr., luna XXII anni domini DCCCXXII, indictione XVoe. Testes multi