Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Domino sancto et in Christo patri Lantperhto venerabili abbati de monasterio Maninseo, ubi reliquias sunt sancti Michahelis archangeli dinoscitur Quapropterego Pernhelm in dei nomine cogitans de dei timore vel aeterna bona retributione volo tradere mediam partem hereditatis meae, hoc est in pago Salzpurcgauue in loco nuncupante ad Sura, et ita transfirmabo ut post obitum meum habeatis mediam partem, et si inter me et uxore mea filius erit, aliam partem hereditatis meae illi habeat, et si filius non erit inter nos, tunc potestatem vellem habere ubicumque voluero tradere et econtra. Ego Pernhelm petivi a vobis, ut mihi prestetistis quod genitor meus ad sancto Michahelo tradidisset, hoc est in ipso villo ad Sura, et vestra voluntas mihi non denegavit ut ipsam rem, dum diu advixero, sicut superius nominavimus, per beneficium usufructuario mihi prestetistis, et pro ipso usu censivi vobis annis singulis solidum unum ad missam sancti Martini exsolvere inter auro et argento, et ipsam rem nec vendere nec donare nec alienare nec concampiare nec in nullum naufragium ponere licentiam non habeam, nisi tantum, dum diu advixero, visitare et emeliorare faciam, et post meum quoque discessum ipsam rem emelioratam cum omni superposito, quicquid ibidem adtractum emelioratumque repertum fuerit, absque ulla contradictione vel iudicaria consignatione revocare faciatis in vestram dominium. Haec precaria tam de [quinquennio in] quinquennium debeat esse renovata sic semperque pervaleat in effectum. Actum in loco, quod dicitur Maninseo, ad ipso monasterio. Testes multi. Hoc fuit factum in non. iun., luna XIII anni domini DCCCXXV, indictione IIIo.