Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg
TRADITIO PERNHELMI DE SURA

In dei nomine Cogitans cogitaviego Pernhelm quam caducum et fragile est hoc tempus breve in qua periculose conversamur. Idcirco hoc perpendens tractavi in animo meo, qualiter cum caducis [rebus] aeterna [retributione] adquiri potuissem, tradidique ad sanctum Michahelem super ipsum altare in monasterio, quod dicitur Maninseo, quicquid proprietatis meae habere visus sum in pago nominato Salzpurcgauui [in] villa nuncupata Sura, casam cum curte et caeteris aedificiis, mancipia V, quorum nomina sunt haec: Adalgis, Gisalhart, Cheigo, Saluuia, Rodhilt, et in terris, pratis, pascuis, aquis aquarumbe decursibus, mobilibus et inmobilibus, cultis et incultis, quicquid dici vel nominari potest, et illam marcam querendi ac defendendi potestatem, libero [perfruatur] arbitrio nullius persona contradicente, omnia ex integro, nihil extra dimittens Eo tamen tenore, ut, quamdiv ego supradictus Pernhelm vixissem, in potestate mea hanc ipsam traditionem habere, et post discessum meum, postquam vestitura ille abbas illius monasterii ad Maninse nec non et illi monachi ibidem deo servientes acceperunt, mulieri meae omnibus emelioratis. Testes multi Actum ad Maninse monasterium circa altari sancti Michahelis, Perhtrammo presbitero ac preposito et Aarfrido advocato accipientibus istam traditionem, Deotperht, Reginuualh fideiussores. Anno dominicae incarnationis DCCCLIIII, VIII k. mai., luna XXI, feria III in albis regnante Hludouuico serenissimo rege in orientali Francia anno XXII. Feliciter.