Datierung: 828 02 18
Ausstellungsort: Irrsdorf
Dominus inquid in evvangelio: date et dabitur [vobis] et augetur frugum vestrum in sanctificatione Quapropterego in dei nomine Kerhart et filius meus Sicker ambo cogitantes de dei timore vel aeterna bona retributione, ut nobis pius dominus de peccatis nostris aliquid relaxare dignetur, volumus tradere partem hereditatis maee, et est hoba una et ita tradimus ad sancto Michahelo archangelo ad Maninseo, ubi preest venerabilis vir Lantperhtus abbas [et] in dei nomine regere videtur. Iterum atque iterum tradimus, sicut supradiximus ad monasterio Maninseo, hoc est hobonia una in pago Salzpurcgauue in loco ad Hiltigeresdorf, cum domibus, edificiis, cum curtiferis, cum vvadriscapis, terris arabilis, tam cultis quam incultis, totum et ad integrum, et quicquid ad ipso loco pertinet, per omnia transfirmamus ad sancto Michahelo archangelo ad monasterio Maninseo, ut habeatis, teneatis ab hodierno die, quicquid exinde facere volueritis, liberum perfruatur arbitrio. Actum in loco ad Ursisdorf, in XII k. mar., luna XXVIII Testes multi Anni domini DCCCXXVIII, indictione VI.