Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg
DE SURA

In Christi nomine Ego Uuilliport cogitans pro anima mea seu pro aeterna retributione trado vel transfundo hereditatem meam ad sanctum Michahelum ad monasterium Maninseo in loco, qui dicitur fluvius Sura, una hoba cum pratis, terris, silvis, aquis et omnia, quae ad illis locis pertinet Et haec donatio a me facta omni tempore firma et stabilis permaneat Factum est autem in VIII id. iun., luna XIII Testes multi