Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Venerabili patri atque amabili Lantperhti abbati Quapropterego Reginhelm in dei nomine cogitans de dei timore vel aeterna bona retributione volo tradere ad sancto Michahaelo archangelo ad Maninseo omnem substantiam meam et ita trado ut abeatis, teneatis, liberum perfruatur arbitrio hoc est ad Chessindorf, quicquid in illius locis ullus homo investigare valeat, ita trado omnia atque per omnia sicut superius nominavimus, ad Maninseo, ubi preest venerabilis vir Lantperhtus abbas. Et multi sunt testium In non. octobris, luna VIIII anni domini DCCCXXV, indictione III.