Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg
DE FANGAUUUAE

Ego in dei nomen Aostarpald cogitans de peccatis meis vel pro aeterna retributione dono ad sanctum Michahaelem meam partem quod mihi pater meus dimisit in Fangauuae, quod ego in portionem meam contra fratres meos tuli, quod ego habui in ipsa diae, extra unum casetum Si quis vero, quod fieri non credo, aut ego aut ullus de heredibus meis contra hanc donationem facere voluerit, inprimis iram dei et sancti Michahelis incurrere pertimescat et haec carta a me facta firma permaneat post cessum meum Et multi sunt testium