Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Magnifico in Christo venerabili patri Lantperhtus abbati. Ego igitur in dei nomine Aluuuih constat me a te vendidisse et ita vendidi unum poledrum et dono tibi econtra atque trado partem hereditatis meae, hoc est illa silva, quod de Odalpaldo exquesierat in loco, qui dicitur ad Chessindorf Unde accepimus inter nos precium taxatum sicut nos bene conplacuit atque convenit, ut inter nos in evum et inconvulsum permaneat Et isti sunt burgiones: Reginhelm, Ratolt, Reginhoh. Et si fuerit aliquis deinceps, qui contra hanc venditionem calumniam repetere conaverit aut eam mutare voluerit, cui litem intulerit auro uncias VI ad sancto Michahelo coactus exsolvat et quod repetit, nullo modo evindicare non valeat, sed diuturnum tempus maneat inconvulsum Et isti sunt fideiussores et burgiones et testes: Reginhelm, Ratolt, Reginhoh, et isti sunt testes Lantperht, Kerpald, Ratolt, Liutprant, Rodperht, Cundperht, Antrih. Actum in loco ad Chessindorf in illo campo, in X k. decemb., luna XII anni domini nostri imperatori Hluduuuici VII, indictio XIIl.