Datierung: 776
Ausstellungsort: Vilshofen
In nomine domini dei salvatoris nostri Ihesu Christi [Temporibus] gloriosissimi ducis Tassilonis anno regni eius vicesimo nono, indiccione I. Cum consensu et licencia summi principis Tassilonis ego Reginolf pecuniam quae fuit Reginhari hominis mei, et eam mihi concessit dominus meus Tassilo, quae est iuxta fluenta Uilusae trado atque confirmo omnia, que ibidem habeo, curtem cum domos, servos et ancillas, terram, pratas, rures, campos, silvas, aquas, cultum vel incultum, mobile vel inmobile, omnia ex integro, quicquid ibi habere potuero, ad monasterium sancti Michahelis ad Maninseae, ut post obitum meum ibi sit firmum et stabilitum, diebus autem vite meae mihi deserviat Si quis autem, ulla opposita persona, contra hanc cartam donacionis, quod fieri non credo, contraire voluerit, iram dei omnipotentis incurrat, et causam habeat cum beato Michahelo archangelo et partem cum Iuda traditore et carta haec nihilominus firma permaneat Acta sunt autem [haec] coram multis testibus