Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

In Christi nomine Ego Helmrih cogitans pro anima mea seu pro eterna retribucione trado atque transfundo hereditatem meam ad sanctum Michahelem in loco, qui dicitur Maninseo, omnia propria mea in loco nuncupante Uilusa cum homines habitantes et cum omnia dicencia, cum domibus, campis, pratis, silvis, viis, aquis aquarumve decursibus et omnia, que ad illis locis pertinet. Et haec donacio a me facta omnia tempore firma et stabilis permaneat Sunt testes multi Actum est autem in curte, qui dicitur Niuzilingas, in pridie k. octobr anno XIII imperii domni nostri Karoli augusti et XLVI regni eius in Francia atque XL in Italia, indiccione VI.