Datierung: 748-829? 05 07
Vox evvangelica tonet per orbem terrarum, qua dicitur: thesaurizate vobis thesauros in celo. Propterea per divinam aspiracionem cepi cogitacioni mee apponere, ut in quantum vires suppeterent licet substanciam pauperinam ut hanc libenter ego nomine Mauri deo offerens ad locum, quod dicitur Maninseo ubi monasterium constructum est in honore sancti Michahelis archangelis. Trado atque transfundo ad ipsius sancti loci predicti propriam hereditatem meam IIII partes duobus filiis et uxori meae, qui defuncti sunt, omnia, quod habuerunt, [mobile] vel inmobile in loco, qui dicitur Uilusa, V partem ante tulit filius meus illo nomine, omnia trado atque transfundo cum campis, pratis, pascuis, viis, aquis Si quis vero, quod futurum esse non credo, aut ego ipse aut ullus de heredibus meis vel quislibet opposita persona, qui contra hanc cartulam donacionis temptare aut eam infrangere volverit, inprimitus iram dei incurrat, et a limitibus eclesiae extraneus efficiatur, et habeat partem cum Iuda traditore et causam cum sancto archangelo Michahelo et cum ceteris sanctis, quorum reliquie ibidem in eodem loco venerantur et insuper conponat in fisco auri libras III et argenti pondere VI et insuper, quod repetit, evindicare non valeat, et hec carta a mae facta omni tempore firma et stabilis permaneat, stipulacione subnixa Actum est autem haec nonas madias Sunt testes multi