Datierung: 749 05 29
Ausstellungsort: Mondsee
Ego in dei nomine Angiltrut una cum consensu filii mei Gaganhardi pro peccatis meis minuandis vel pro eterna retribucione dono ad monasterium, qui vocatur Maninseo, qui est constructus in pago Matahgauui in honore sancti Mihhaelis et sancti Petri principis apostolorum vel ceterorum sanctorum, ubi Oportunus abbas cum monachis suis preesse videtur, post discessum meum donatumque in perpetuum esse volo hoc est villa in pago Quinzingauue secus Uilusam, qui vocatur Harioldesuuis Undoni fili, cum omne marca atque adiacenciis suis, casatis, servis vel liberis, mansis, mancipiis, campis, pratis, silvis, aquis aquarumve decursibus, vel quicquid ad ipsam villam pertinere videtur, totum et ad integrum, dono atque transfundo ut, quicquid iam dictus abbas Oportunus vel monachi sui de ipsa villa facere voluerint, liberam ac firmissimam in omnibus habeant potestatem faciendi. Si quis vero, quod fieri non credo, si ego aut ullus de heredibus meis vel quislibet opposita persona contra hanc donacionem, quam ego bona voluntate et cum consensu iam dicti filii mei Gaganhardi fieri rogavi et firmare, venire aut eam infrangere temptaverit, inprimis usque de hac causa ad veram emendacionem venerit, iram dei et sanctorum eius vel penas inferni experire pertimescat et non valeat vindicare, quod repetit, et in partibus duci conponat argento pondua X, auri libras V et hec donacio a me facta omni tempore firma et stabilis permaneat Actum Maninseo monasterio puplici, sub die IIII k. iunias agente Tassilone duci anno secundo. Testes sunt multi