Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Sacrosancto ac venerabili monasterio, quod est constructum in honore sancti Mihhaelis archangeli in loco nuncupante Maninseo, ubi preest venerabilis Hildipaldus archiepiscopus et sacri palacii capellanus Ego in dei nomine Freso constat me non imaginario iure nec nulli cogentes imperium sed propria spontanea voluntate pro animae meae remedium seu pro eterna retribucione tradere et ita tradidi aliquas res meas sitas in pago Quinzingauue loco nuncupante Chalpaha, una cum domibus, aedificiis, silvis, campis, pratis, pascuis, aquis aquarumve decursibus, totum et ad integrum, quicquid in ipso loco mea videtur esse possessio, trado atque transfundo [ita, ut, quicquid exinde pars ipsius monasterii] ad [profectum] ipsius sancti loci facere decreverit, liberum perfruatur arbitrium. Si quis vero, quod futurum esse non credo, aut ego ipse aut ullus de heredibus seu proheredibus meis, quislibet ulla opposita persona, qui contra hanc tradicionem venire conaverit aut eam infrangere temptaverit inferat partibus ad ipsius sancti loci duplum tantum, quantum haec tradicio convenit, et insuper una cum distringente socio fisco auri libras tantas, argenteo pondua tanta coactus exsolvat sed ista tradicio omni tempore firma permaneat cum stipulacione subnixa Hoc fuit factum in V k. apr anno VIII Christo propicio imperii domni nostri Caroli augusti et XXXVIIII regni eius in Francia et XXXIIII in Italia, indiccione I. Sunt testes multi