Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg
DE MARHLUPPA

In Christi nomine Ego Megilo cogitans pro anima mea seu pro anima uxori meae seu pro filiis meis trado hereditatem meam ad sanctum Mihhaelem in loco nuncupante Maninseo. Ego trado atque transfundo in villa nuncupante Marhcluppa, que in eodem loco [habui], omnia et in omnibus, cum tribus hominibus habitantibus cum mulieribus et cum filiabus eorum, sive domum, agris, campis, pratis, silvis, aquis, viis, omnia culta et inculta Sic trado post obitum meum et post obitum mulieris meae et deinceps, si unius de nobis alium supervixerit, in eius sit potestate dum vivit vel in monasterium introierit, et tunc ibi sit stabilitas. Sunt testes multi