Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg
DE TRIUPAH

Sacrosancto ac venerabili monasterio, quod est constructum in honore sancti Mihhaelis in loco nuncupante Maninseo, ubi preest sanctus ac venerabilis Hiltipaldus archiepiscopus et sacri palatii capellanus Ego in dei nomine Luduuickus constat mae non inmaginario iure nec nulli cogentes imperium sed propria spontanea voluntate pro animae maee remedium seu pro eterna retribucione tradere et ita tradidi res meas in pago nuncupante Matahgauui post obitum meum id est in loco nuncupante Triupah, una cum terris, campis, pratis, silvis, pascuis, aquis aquarumve decursibus, totum et [ad] integrum, quicquid in ipso loco mea legitima videtur esse possessio post obitum meum sit stabilis et firma permaneat in loco, quod supermemoravimus, VIII mancipia Si quis vero, quod futurum esse non credo, si ego ipse aut ullus [de heredibus] aut proheredibus meis, quislibet ulla opposita persona, qui contra hanc donacionem venire conaverit aut eam infrangere temptaverit [inferat in pars ipsius sancti loci duplum tantum, quantum haec tradicio convenit], et insuper una cum distringente socio fisco auri libras II, argento pondaerae V coactus exsolvat et quod repetit, ullum umquam tempore vindicare [non] valeat, sed presens tradicio omni tempore firma permaneat cum stipulacione subnixa Actum ad Maninseo, datum post obitum meum XV kl. ap anno tercio imperii domni Karoli piissimo imperatoris et XXXV regni eius in Francia et XXX in Italia, indiccione XI. In dei nomine feliciter.