Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

In nomine domini dei salvatoris nostri Ihesu Christi Temporibus gloriosissimi ducis Tassiloni anno regni eius vicesimo quarto, indiccione quinta. Ego Uuillihelm tractante enim de eterna beatitudine seu de poenali iudicio, qualiter deum contempnentes paenam incidunt infinibilem et Christo adhaerentes vitam adipiscunt sempiternam. Ob hoc igitur statui apud me ipsum cum consensu et licencia summi principis Tassiloni, de substancia qua mihi princeps prefatus concessit ad Marchluppa, omnia, que ibidem habeo, servos vel ancillas seu liberos ad ipsum locum detentos, terram, pratas, silvas, cultum vel incultum, vel quicquid ibi habere potuero, omnia ex integro, trado atque confirmo ad monasterium beati Mihhaelis, qui situs est ad Maninsee, ut post obitum meum ibi deserviat die ac nocte, et ibi [sit] fruibilis pro redempcione animae meae, cum ex hac luce fuero subtractus Si quis autem contra hanc cartam tradicionis, quelibet opposita persona, contraire voluerit, iram dei omnipotentis incurrat, et causam [habeat] cum beato Mihhaelo archangelo et partem cum Iuda traditore et carta haec nihilominus firma permaneat Sunt multi testes