Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Domino sancto et in Christo patre Hunricho abbate de monasterio Maninseo, qui est constructus in honore sancti Mihhaelis archangeli Ego in dei nomine Alpker, dum non est incognitum, aliquam rem meam in pago Matahcgauui in loco nuncupante Auuisteti iniuste mihi fuit adempta et nunc est mea peticio, ut reatum, quem solvere mihi debeatis in illa re, quae ante mea fuit, exsolvere faciatis, id est una hopa Ea racione mea fuit peticio, et vestra non denegavit voluntas ut ipsam rem dum diu advixero mihi prestetissetis habere, quod ita et fecistis. Et pro ipso usu censivi vobis annis singulis denarios XII aut precium ipsorum, ut hoc ad festivitatem sancti Mihhaelis exsolvere faciam. Et post meum quoque discessum ipsam rem emelioratam cum omni superposito, quicquid ibidem adtractum emelioratumque repertum fuerit vel transitus meus ibidem dereliquerit, absque ulla contradiccione vel iudiciaria consignacione revocare faciatis in vestrum dominium Et haec precaria bonorum hominum signaculis roborata, quorum nomina subter tenentur inserta Actum Salzpurc monasterio publico, sub die VIII k. mai in anno XXVI regnante domno nostro Karolo gloriosissimo rege.