Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg
DE AUSTETI

Ego in dei nomine Alhart pro peccatis meis minuandis vel pro etaerna retribucionae dono ad monasterium, qui vocatur Maninseo, qui est constructus in honorae sancti Mihhaelis et sancti Paetri vel ceterorum sanctorum, ubi Hunrihhus abbas cum monachis suis preesse videtur, in loco, qui dicitur Ouuistat post obitum meum firma et stabilis permaneat quicquid de parte mea abeo, id est, casa cum cure, mancipia, agros, prata, aquis aquarumve decursibus, vel quicquid ad ipsum locum pertinere videtur, totum et ad integrum, sicut dixi post obitum meum dono atque transfundo ut, quicquid iam predictus Hunricus abbas vel monachi sui de ipsa re facere voluerint, liberam ac firmissimam in omnibus habeant potestatem faciendi Si quis vero, quod fieri non credo, aut ego ipse aut ullus de eredibus meis vel quislibet obposita persona contra hanc donacionem, quam ego Alhart bonae voluntate fieri et firmare rogavi, venire atque infrangere temptaverit, inprimis [usque (quo) de hac causa ad veram emendacionem veniat, iram dei et sanctorum eius vel penas inferni experire pertimescat], et non valeat vindicare, quod repetit et partibus regi conponat argenti pondera decem, auri libras V et haec donacio a mae facta omni tempore firma et stabilis permaneat, stipulacione subnixa Actum Maninseo monasterio publico, sub die XVII k. iun Et sunt testes multi