Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg
DE MATICHA

Divina voce tonantis: thesaurizate vobis thesauros in caelo, ubi fures non effodiunt nec furentur Quapropterego Saxhso in dei nomine cogitans de dei timore vel aetaerna bona retribucione, ut mihi pius dominus de peccatis meis aliquid relaxarae dignetur, volo redonarae ad sancto Mihhaelo archangelo ad Maninseo, quod Offo pater meus tradidit, et ita facio, ut in evum stabilis permaneat et inconvulsum Nunc ego Saxhso iterum redonabo atque iterum in manus Lantperhti abbati et in eius vocato, qui dicitur Reginhart, hoc est iurnales X in longitudinem et virgas VII, et in latitudinem iurnales VII, in pago Mataccauue et in illo campo et in loco, qui dicitur Maticha Nunc abeatis ab hodierno die, liberum perfruatur arbitrio ut nullus licenciam habeat hoc mutare aud refragare sed in evum et inconvulsum valeat permanere Et sunt testes, fideiussores multi. Hoc fuit factum in pridie id. aug., luna II anni domini DCCCXXIII, indiccione I.