Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

In nomine domini. Omnes fideles sancte ac beate operationis amatores per celestis gratie benedictionem huius karte auimadvertant descriptionem. Ego enim Everbero ex nobili prosapia originem tradens et heu filiorum adque filiarum procreatione privatus propter peticionem dilectissimi fratris mei nomine Wazonis qui monastica religione apud deum et homines satis probatus est mei iuris possessionem hereditaria mihi successione provenientem in pago bitgovoensi in comitatu Henrici ducis in villa que dicitur Frenkinka in ecclesia in decimatione in mancipiis et edificiis adque pecoribus terries cultis et incultis pratis pascuis aquis molendinis piscationibus silvis venationibus et cum omnibus suis appendiciis egregio confessori Christi Maximino qui in suburbio Treuirorum nobiliter requiescit in perpetuam possessionem firma tradicione donavi. Auctoritate tamen illins conditionis ut quamdiv seculari vita vigeam fraternitatem monachorum deo et s. Maximino famulantium inviolabilem teneam et post huius vite terminum per singular anniversariorum meorum curricula talis anime mee apud illos fiat commemoratio quasi cuiusdam monachi ex illis in pace dormientis adque ex prenominata villa pauperibus clemosina tribuatur et fratribus convivium preparetur. Si quis autem propinquorum meorum aut alius quisque dilexerit maliciam super hanc benignitatem et destruere voluerit istam tradicionem s. Maximino iudicante destruat illum deus in finem et evellat animam eius de terra viventium. Amen. Amen. Amen.