Die edle Frau Bertha schenkt dem h Ludwin in Metlach Güter zu Rode bei Waldersangen
Dating: 995
Cum cuncta que temporaliter possidentur veluti fumus et umbra depereant in hoc tamen possidenti erunt utilia, si ea decreverit ad anime sue dispensare remedia atque in hoc supra modum miranda et laudanda propitia deitas quod inmensa ipsius annventa gratia decidius semper acquirere statura transitoriis comparare semper possimus eterna quod ego Berta pervicaci versans animo statui pro anime mee nec non et defuncti coniugis mei Uolkmari salute ipso videlicet dum viveret hoc iubente et constituente ad monasterium nomine Mediolacum ubi s Lutuimis corpore requiescit quod ipse dum vita viguit in honore dei genitricis semperque virginis Marie et bb. Petri et Pauli apostolorum atque Andree construxit quid in villa Rodena vocabulo sita in pago Sarensi in comitatu Uualdrauingensi a prefato coniuge meo dotis firmitudine possidendum suscepi XV scilicet mansos preter dominicabilem terram et quicquid illuc silve pratorum aque sive navigii vel aquarum decursus appendet ea videlicet ratione ut ab hac die id retinendi possidendi quocunque libuerit vertendi liberam monachi ibi degentes habeant potestatem. Et ut cunctis palam fiat quomodo perniciose huic donationi contradicitur veraci relatu depromo ac plurium suffragio testium confirmo quod ipse predictus maritus meus hoc allodium quondam ab ipsius regis manibus magno pretio comparavit et sine ullius contradictione legaliter et firmissima traditione possidendum suscepit unde quisquis hiis contraire nititur iram dei quam sibimet ipsi accendit incurrat insuper ad regalem fiscum, quantum invasores ac legum effractores competit solvat. Actum Mediolacensi cenobio V Kal. Martii anno incarnat domin DCCCCXCV presente ipsius loci domino venerabili Ludolpho archiepiscopo traditores Uodilo et Heckinrich fideiussores Uuetel Helidrich et frater eins Henno Testes Wetel comes et nepos eius Wetel Cuono Gerunc Bruonicho Frizzo Winigo Friderart Mazzo Cuono Gozichin Hupichin Thederich.