Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

In nomine sanctae et individuae trinitatis. Quoniam omni homini necessarium esse pernoscitur ut in hac vita positus de futuris piae meditetur et rebus transitoriis lucra aeternae vitae mercari conetur saera exhortante scriptura honora domnum de tua substantia itemque sicut aqua exstinguit ignem ita elemosina extinguit peccatum, idcirco ego sigifridus comes cum coniuge mea hadeuuihc hac salutifera exhortatione commonitus ob remedium animarum nostrarum liberorumque nostrorum superstitum videlicet seu defunctorum tradimus deo sanctoque Maximino qui in suburbio trenirorum requiescit et coenobitis deo predictoque confessori sub regula sancti benedicti militantibus quibus venerabilis folcmarus abbas preesse videtur in valle alsunciensi in villa marics in comitatu ardenensi regimini filii nostri heinrici comitis subiacenti unum videlicet mansum nevelungi et eius coniugis rozele successorumque suorum altari s claementis in eodem monasterio posito ubi corpora nostra diem extremi examinis expectabunt deo propicio ita duntaxat ut idem nevelungus vel successors eius omni anno V solidos probatae monaetae persolvant ex eodem manso ab omni deinceps scruili servitio libero quatenus benedietione et licentia venerandi abbatis sacerdos ibidem deo psalmodiae et missarum celebraturus sacrifitia his xeniis adiutus pro ereptione animarum nostrarum exoret libentius reliquam vero proprietatis nostrae possessionem in eadem villa consistentem in communem coenobitarum usum quiequid videlicet vel concambio vel thesauro nostro adquisivimus tam in mancipiis quam in aedificiis molendinis silvis pratis pascuis aquis aduarumve decursibus exitibus et reditibus cum omni integritate servitio et censu sicut eam hactenus habuimus excepto rauachone et coniuge et filiis eius et liuzone et filiis eius et hereditate eorum. Ea scilicet ratione ut ego et coniux mea hadeuuihc usque ad terminum vitae nostrae idem predium in usum nostrum possideamus post obitum vero nostrum in usum predictorum coenobitarum absque ullius contradictione pertineat; Illud sane omnimodis in dei nomine rogantes ut in anniversario obitus mei ex eodem predio recordatio predictis coenobitis exhibeatur in memoriam nostri Preterea etiam rogamus atque obsecramus ne abbas vel aliquis eiusdem loci provisor alicui personae ex eodem predio aliquod beneficium accommodent ne ut destructores elemosinae nostrae ab heredibus nostris nostra permissione ad id commonitis idem predium perdant nisi moniti resipiscant. Si quis vero coheredum meorum quod quidem fieri non credo infringere voluerit vel temptaverit hanc traditionis nostrae largitatem in primis iram dei sanctique maximini incurrat et quod machinatur non efficiat coactusque thesaurario regis C libras auri et mille talenta persolvat argenti. Acta est haec traditio pubplice treueris in monasterio s. maximini coram hilderado eiusdem monastcrii advocato asstante venerabili abate uolcmaro cum omni eiusdem loci congregatione. Me sigifrido comite cum coniuge mea haduuihc tradente sub fideiussoribus quos uulgo saliburgiones vocamus alio hilderado et thiezelino coram testibus gozberto thancrado thiefrido buodone iseuuardo uualeramo uuiserico immone adalberto euerberone bertrammo reginero norperto linzone richero benzone folcrico euerhardo berngero waldone amelrico vodilberto Anno dominicae incarnationis DCCCCXCIII regni autem domni Ottonis tercii X. Indictione VI.