Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Cum praesens haec vita transeat nihlque in se se certitudinis habeat necesse est unusquisque proposse bonis studeat quibus ad certitudinem perveniat. Quapropter ego ruothildis quamvis indigna huius tamen palaciolensis coenobii humilis abbatissa prout meae erat possibilitatis animum etiam induxi ad remunerationem aeternae beatitudinis Namque mancipia hereditario iure mihi venta et per fratrem meum Gozbertum absque ullius contradiction tradita ad altare sanctae dei genitricis in supradicto loco ubi deservio ipsa pro remuneratione aeterna disposui esse tradenda Tradidi itaque ea absque ullius controversia per manum Sigibodonis advocati mei quae etiam sunt recepta per manum advocati ipsius loci rorici adstantibus etiam supradicto fratre meo necnon et ekberto antistite venerabili cum militone suo ea scilicet ratione ut eis pro libitu utar usque ad terminum vitae meae et post haec infrascripta dispositione ad iamdictum redeant altare Videlicet quatinus ipsa mancipia posteritas (quae) ipsorum inperpetuo usque in finem vitae sint in loco ubi sunt tradita si velint persistere sinecne sint absque ullius contradictione ita remissa manu ut sint et serviant ubicumque et cuicunque illorum erit posse et velle tantum in purificatione sanctae mariae singulis annis deneradam cerae persolvant ad supramemoratum altare sunt autem ipsorum mancipiorum iam nunc traditorum utriusque sexus diversaeque aetatis numero XXXV videlicet Wapicho et uxor eius gart cum quattuor infantibus Gislebreht et uxor eius cum quattuor Wendichin nomine Voda cum quattuor Gerizo et uxor eius frouueza cum duobus Euezo et uxor eius Folburuhc cum duobus Minhiruhc cum duobus Minia cum duobus Euiza cum uno Frideburuhc et Regila quae adhuc sunt absque liberis. Et ut haec mea traditio firma et stabilis permaneat tempore in omni hanc kartulam stipulatione subnixa facere disposui. Et si quis meorum successorum vel coheredum vel aliorum aliquorum quod minime fieri credo hanc traditionem aliquo modo infringere temptaverit inprimis iram dei et sanctae eius genitricis incurrat perpetuoque anathemate vinciatur. Hi sunt testes Sigebodo Vochizo Thiezelinus Hezzil Ruothardus Winizo Wihenant Gesilo Wizilin Gezzo Franco Ozilin Wiker Arnolt Vodelo Vode Gezzeman Raterus Reginzo Richizo W… Actum in acclesia supradicta sanctae die geniticicis. Anno dominicae incarnationis DCCCCLXXXVIIII regnante Ottone tertio anno VIII indictione XIIII.