Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Auctoritas ecclesiastica patenter admonet insuper et regia potestas quemlibet fidelium de transitoriis rebus sibi mansionem nancisci in celestibus iuxta quod ipse fatctur dicens facite vobis amicos de mammona iniquitatis ut cum defeceritis recipiant vos in eterna tabernacula. Qua propter ego Rihdahc hec dei misericordia precogitans quedam mee proprietatis mancipia ob anime remedium et ob eorundem mancipiorum famulatum ab omni iugo mee meorumque servitutis posterorum absolvo et ad monasterium s. Marie condonabo infra Confluentiae castellum penes Moselle ripam eius nomine constructum eo videlicet tenore ut eadem iam sepius prescripta mancipia hisque nominibus presignata Hericha cum duobus filiis Ruodingo et Liutherio tribus necnon filiabus Meina Helpin Uuendilbure et omnis posteritas illorum annuatim assumptione s. Marie duas cere denaradas persolvant habeant autem portas apertas exeundi et redeundi quocunque voluerint salvo permanente censu. Si autem quod minime credo meorum quisnam heredum hanc libertatis cartulam infringere voluerit auri libras decem ad fiscum regis persolvat et eiusdem monasterii confratribus emendando legaliter restitvat. Si vero voluntarie neglexerit dei omnipotentis iram et eius genetricis incurrat. Et ut hec carta stabilis et fixa permaneat manu propria corroboravi manibusque fidelium nominatim subnotatorum corroborandarn tradidi. Signum domini Ottonis Liutolfi filii S. Thietmari comitis et eiusdem monasterii advocati S. Ruodoerici S. Uuarmundi S. Uualbrehdi comitis S. Uualteri S. Rihdagi S. Herimanni S. Uolberti S. Abbonis S. Duodonis S. Rahonis S. Hetti S. Dancoifi Unluingus eiusdem monasterii provisor indignus hanc fieri iussit cartulam valde benignus. –