Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

In nomine sanctae et individuae trinitatis notum sit tam presentium quam futurorum fidelium universitati quod ego egbertus treuericae sedis archiepiscopus videns monasteria et aecclesias nostrae dioceseos omnibus aecclesiasticis usibus a diebus antecessorum nostrorum usque ad nostra tempora miserabiliter desolatas atque in id redactas ut vix esset spes eas reparandi placuerit si non omnibus possem saltem aliquibus pro posse succurrerem salubrius reputans quasdam ex illis meis diebus reformare quam omnes neglectas relinquere. Quod nunquam convenientius aut stabilius fore credidi quam si unicuique loco propriam terram ut antiquitus statutum et concessum est deliberarem. Cumque in hoc minime prevalerem nec desiderii mei compos in hac re effici possem presertim cum ipsius episcopii maxima pars militibus esset in beneficium distributa ita ut nulli locorum propria hereditate prodesse possem illud incidit consilii quatinus ex aliorum terra locorum sumerem unde aliquid ad manum meam tenvi quo alia reedificarem unde nihil habui quod factum stabile et firmum ea volui conditione ut nihil ex his quae taliter aecclesiis contuleram vel a me vel a quovis successorum meorum divelleretur nisi aut melius aut aeque bonum vice eius restitveretur. Hoc etiam pacto villam malbru dictam quam ad manum meam tenebam monachis deo sanctaeque Mariae famulantibus in territorio treuericae urbis cum integritate tradidi id est cum salica terra et pratis molendinis iugeribus et sedecim mansis et quadrante uno ita videlicet ut singuli mansionarii de singulis mansis quatuordecim denarios modium unum avenae dimidium siliginis dominicalis mensurae gallinas tres anno uno victimas quinque secundo nullam in censum memoratis fratribus persolvant advocatus eiusdem villae nihil ibi iuris habeat nisi ut ter in anno pro iusticia sui et aecclesiae placitum teneat et quicquid ex hoc utilitatis consequetur in tres partes dividat quarum ipse terciam aecclesia vero duas sibi optineat. Acta sunt feliciter Treuiris anno dominicae incarnationis DCCCCLXXXI indictione VIII regnante Ottone secundo Romanorum imperatore augusto in die dedicationis criptae ipsius cenobii quando illam consecravi in honore beatorum martyrum Clementis et gangulfi in celebratione vero missarum eiusdem dedicationis post consecrationem Eucharistiae coram multis adstantibus corpus dominicum accepi in manus inprecans anathematizando ut quicunque aut propria potestate aut aliorum instinctu ex eodem monasterio quicquid sibi a me vel tunc vel aliquando datum sit subtrahere vellet idem illi corpus dominicum ad dampnationem proveniret. Signum benignissimi Ekberti Treuirorum archiepiscopi primatis et cancellarii S. Hildeboldi abbatis eiusdem aecclesiae S. Luzonis prepositi S. Ansgeri prepositi S. Adalmari prepositi S. Erkenberti decani Ruberti archidiaconi Heremanni corepiscopi Gerhardi corepiscopi Regeneri archidiaconi eiusdem loci.