Des Grafen Sigfrid Precarie mit Erzbischof Heinrich über Leuten und Sarburg
Datierung: 994 09 17
Quisquis benivola intentione pro divino intentu quoddam suarum rerum ad ecclesias dei iure precario delegaverit non solum in presenti transitoriam recompensationem sed etiam in futuro perpetuam proculdubio mercedem recipiet. Quare ego Sygefridus tamen comes indignus mente pertractans facta conventione cum domno Henrico Treuirorum prestantissimo archiepiscopo dedi ad altare s. Petri in civitate Treueri legali traditione ex rebus meae proprietatis in pago Saroensi in villa que vocatur Odouuinesluica in eadem marcha et in cornitatu Bedensi airalem unum et inter terram arabilem et prata iugera LXXIII et quicquid ad eundem airalem pertinere dinoscitur cum pascuis pratis aquis aquarumve decursibus ingressibus et regressibus insuper et mancipia utriusque sexus VII quorum ista sunt nomina Manucho et uxor eius Bilicha Falchilo et uxor eius Irmiza Hericho Tiezivel Uuerinzo Acccpi autem econtra legali traditione ab advocato Huodilberto sub pretextu precarie de rebus s. Petri in antedicto pago et in supradicta marcha in comitatu Bedensi monticulum qui antea vocabatur Churbelun nunc autem Sarburch situm super fluuium Sarouue et cum eo sex mansos iuxta supradictum monticulum iacentes in villa quae nominatur Luica cum omnibus adiacentibus illorum cum pratis campis pascuis aquis aquarumue decursibus terris cultis et incultis viis et inviis et mancipia utriusque sexus XIIII cum tali lege sicuti antea visi fuerant habere quorum ista sunt nomina Hildemannus et uxor eius Amilgarda Engilbertus cum sua foemina Dominia Heido et uxor eius Tiedrada Rauengerus et foemina eius Helmsinda Uuassimol et uxor eius Grima Uuillehuiz Engizo sub ea scilicet ratione utrnmque datum et acceptum ego et coniunx mea Hadeuuig filiusque noster Henricus omnibus vitae nostrae diebus quiete teneamus. Atque possideamus annuatim persolvendo ad altare s. Petri censum sex denariorum. Et quisquis hanc precariam infringere voluerit X. Jibras auri persolvere cogetur et quod repetit eum ditare non valeat. Post nostrorum vero decessum ad partem et ad dominationem domni s. Petri utrumque datum videlicet et acceptum redeat et in eius deinceps potestate maneat. Ut autem hec precaria secundum suprascriptam conditionem firma et stabilis in tranqvilla quietudine consistat ego supradictus Henricus indignus archiepiscopus manu propria subnotavi manibusque nostrorum fidelium roborari iussi. Signum domni Henrici archiepiscopi qui hoc testamentum scribere iussit atque manu propria firmavit. Signum Thiedonis archidiaconi etc. Actum Treueris publice in domo s. Petri in dei nomine XV Kalend. Octobr. anno dominicae incarnationis DCCCCLXIIII anno vero domni Ottonis gloriosi regis XXIX super regnum quondam Lotharii indictione VII. –