Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg
De Bodenesheim

Quae in huius vitae exilio firma esse diuque mansura decernimus litterarum cartulis ea necesse est cum testium globo tradamus quatinus sequentium dierum temporibus res quaeque teneatur a suis possessa securis unde tam presentium quam futurorum s. dei aecclesiae fidelium liquidius agnoscere cupientes optamus universitatem quendam virum nomine euerhardum secundum seculum integra libertate pollentem ad nos ingramnum videlicet monasterii prumiensis abbatem necnon ad omnem nobis commissam accessisse fratrum congregationem nostrorum omnium clementiam cum humilitatis devotione petentem ut quandam ei prestariam de rebus suae liceret facere proprietatis et de rebus s. salvatoris eo scilicet rationis tenore ut quo ipse hoc in seculo viveret tempore utriusque existeret proprietatis possessor cum communi omnium nostrorum consensu atque consilio eoque ab hoc migrante seculo et sua et nostra cum omni ad nos reverteretur integritate possessio. Cuius rationabilem et s. aecclesiae proficuam ut deprecationem agnovimus placida fieri permissione quod petiit iussimus. Tradidit itaque domni summi salvatoris cui divina opitulante clementia cum turba monachorum deo militantium presidemus omnem quam in villa bodenesheim vocabulo est visus habere hereditatem cum terris et domibus aedificiis ac casticiis silvis pratis et pascuis et omnibus iuste ad se pertinentibus excepto quadam possessiuncula de silva exstirpata adiacente loco vocabulo lidde quae ei scitur esse cum hadhemaro communis. Nos autem s. aecclesiae considerantes utilitatem eiusque cupientes augere dotem iam memorato euerardo quamdiu viveret tam propriam dationem quam aecclesiae s. salvatoris omnem in eodem loco buedenesheim dicto gratanti animo concessimus possessionem cum terris et domibus aedificiis ac casticiis pratis et pascuis silvis aquis aquarumue decursibus et omnibus ad eundem locum legaliter pertinentibus excepto aecclesia in eo constructa et beneficio uuillefridi eiusdem aelcclesiae pastoris sub ea tamen conditione ut nullatenus potestatem haberet ipsas res alienandi vel vendendi aut commutandi sed in omnibus emeliorandi vel conservandi. Illud etiam unanimi parique censemus consilio ut nullus hanc contradicere aut infringere presumat prestariam quod si vel nos vel alia quelibet ignota seu nota presumpserit persona legalibus sentenciis subiaceat et quod repetit non evindicet sed insuper X auri libras coactus exsolvat et presens prestaria firma et stabilis permaneat tam monachorum quam laicorum fidelium manibus legaliter roborata atque defensa. Signum domni abbatis ingramni S. rotberti prepositi s. euerardi monachi s. item euerardi m. s. stephani m. s. item stephani m. s. uualtberti m. s. hildrici m. s. liudeuuini m. s. gerardi m. s. sigefridi m. s. uuillelmi m. s. beringi m. s. folcradi m. s. fredegaudi m. s. fridelonis m. s. item fridelonis m. s. faraberti m. s. bobbonis m. s. richarii m. s. item faraberti m. s. hildradi m. s. ripodonis m. s. sigiramni m. s. hildeboldi m. s. Tancradi m. s. euerhardi m. s. radolfi m. s. godefridi ducis s. euerhardi qui hanc prestariam fieri rogavit s. artmanni advocati s. folberti advocati s. geroldi advocati s. fredelonis laici s. egenonis I s. hadhemari I s. burgerici I s. gerberni I s. uuolradi I s. marcarii I s. gozberti I s. odecari I s. Luizonis I s. item luizonis I s. diezonis I s. euerardi I s. gerberti I s. ruopezonis I s. Ditfridi I s. nithardi I s. mattonis I s. fruodonis I s. adalmodi I s. alechmanni I s. ingramni I s. beruuini I anno incarnationis domini DCCCCLXIIII. II autem imperii gloriosissimi ottonis cesaris anno haec prestaria in prumiensi facta est monasterio die kalendarum iunii IIII astante venerantissimo abbate ingramno cum omni sibi commisso fratrum collegio. –